# Astronomiae pars optica 445

Kepler, Astronomiae pars optica, SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/445

Nam radii ab oppositis Solis extremitatibus radentes quantitatem aequalem visui, eique proximam; concurrunt non in centro vitrei, vbi iusta esset mensura anguli; sed post illud, vbi verè minorem faciunt angulum, quod quaesiuit Archimedes. Lineâ igitur 13. occurritur obiectioni. Possit enim aliquis dicere, has extremitatum rei radiationes interdum in ipsum vitrei centrum incidere. Respondetur, id non semper fieri, sed tunc tantum, vbi visa res fuerit aequalis complexui KL. Et quemadmodum re visa hunc KL complexum excedente, concursus sit ante Ivitrei centrum (quo casu res maior iusto appareret,) ita, si res visa deficiat ab hac quantitate, vt Sol (visibile sc. Archimedi propositum) tunc omnino concursum esse post Ivitrei centrum. Haec igitur tria membra in sequentibus demonstrantur, continentibus explicationem & obiectionis & solutionis. Ad pag. 214.l. 15. subintellige conuersam sententiam pag. 212. l. 14. nempe, vt rectae à visibilis punctis in puncta picturae sibi respondentia ducantur. Sed inquias, quis metietur illum angulum, siue in centro vitrei sit, siue extra? Respondeo id Archimedes docuit, vt supra fol. 213. l. 3 indicatum. Cylindrum enim adhibuit alium maiorem eo, qui esset ęqualis visui, eumque sic collocauit, vt (in schemate fol. 212.) inter FE, GE competeret, sc. in BC, & distantiam cylindrorum cum eorum quantitate comparauit, vide locum ipsum. Ad pag. 219.l. 19. Differunt visio confusa, & visio erronea. Confusa est, cum duas res videt eodem loco, vt supra p. 213. l. 21. Erronea fit, cùm locus omnis alteri tantum rei visae soli attribuitur, vanescente visione reliquae rei eodem loco visae. Ad pag. 221.l. 22. Sensus est: etsi spatiis coeli inter magna sydera, vt & minutissimis sideribus sua etiam sit radiatio: puncta tamen retinae, in quae illa radiant, occupari latitudine radiationis fortioris magnarum stellarum, quare illas stellas grandes apparere & radiis cincinnatas: Coelo verò iam primùm albescente, cincinnos hos maiorum stellarum obliterari, quia vincit coeli albescentis radiatio in suum retinae locum, radiationem clarae stellę lateralem, & circa coni axem in alieno loco vagantem: quod tanto facilius potest, quod haec radiatio iam debilitata est, constrictione pupillae.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
