# Astronomiae pars optica 448

Kepler, Astronomiae pars optica, SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/448
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/448

Porrò ex eodem sche mate fol. 279. apparet, quod illae lineae τ1, υθ incidant in partes Lunae, quae pag. 282. literis F. E. signatę sunt: hoc enim hic supponitur. Quemadmodum igitur fol. 279. cognito angulo, quem λν cum ὡa continuata facit superius (scilicet 18'. 30. pagin. 241. I. 22.) & cognitâ refractionum quantitate, quam terram tangens Alpatitur in A & i, scilicet vtrinque 34. facile cognoscitur & angulus 1χα, 49. 30 & aχ70 semidiametri, & discessus ipsius χν, à linea χπ in quacunque altitudine: ita iam vicissim manente eodem angulo 18'. 30. posita verò digressione ipsius χτ, à χπ (pagin. 283. ipsius RF vel RE ab NO) in partem oppositam, idque in certa altitudine à terra; facilè cognoscitur & refractionis in 1, „ quantitas, (pag. 283. in T. R.) Atque hoc ipsum fit pag. 283. nisi quod pro ęqualibus vsurpantur, qui sunt omninò proximi, compendii causa. Ne igitur mouearis, quod I anguli ad oculum neque in terra verè sunt, neque in aere, sed extra: nihil enim sensibile differunt ab iis, qui apud R constitui debuerunt, vel in alio aliquo vicino puncto. Ad 283. 25. Imo & alia exceptio valet, hęc nempe, quod omnia ex ęstimatione sensuum constituta & mensurata sunt, pręsertim fol. 282. l. 34, & 284. l. 20. atque hic ex fiducia visus facile in quantitate erramus. Ad 284. 18. Sit XGradus oriens, Z Luna Y azimuth horizontis, & XZY sectio Eclipticę cum verticali. Ad pag. 332. 24. Definitio itaque hęc est stationis apud Copernicum, quod tunc perficiatur, cum linea per Tellurem & planetam translata non inclinatur, sed sibi ipsi manet parallelos. Ad pa. 333. 28. Argumentum hoc: Euclides vtitur voce astronomicâ, ergò Astronomiam tradit. At de translatione oculi loquitur. Ergo de tali astronomia, in qua visus sic mouetur, vt retrograda sidera appareant, nempe de copernicana.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
