# Astronomiae pars optica 449

Kepler, Astronomiae pars optica, SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/449

Addo tamen ad hunc discursum & hoc; videri Euclidem voce προηγεῖτθα velle rationem tradere, cur in campo currentem montes non tantum comitari (quod ego solum perpenderam) sed etiam praecurrere videantur. Ita magis popularis fiet origo vocis προηγεῖθαι. Ad pag. 413. 20. Ergò nota, quod alia sit coniunctio vera secundum longitudinem, alia coniunctio apparens secundum longitudinem, alia denique coniunctio apparens secundum propinquitatem maximam. Nam luna in eadem visibili longitudine cum Sole, non tamen est in propinquitate maxima visibili, nisi sit planè centralis.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
