# Astronomiae pars optica 45-2

Kepler, Astronomiae pars optica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/45-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/45-2

figuram in pariete similem FGHO. fenestrae, & maiorem per primam huius, aut ad sensum aequalem, per secundam. Iam per Corollarium tertiae per singula marginum fenestrae puncta singulae transmittuntur imagines lucentis inuersae: cuiusmodi vides ad M & L. per puncta O & H. transmissas. Cumque EOM. radius sit ex centro lucentis, & medius omnium, qui se in O. puncto secant, reliqui ergo vltra citraque hunc erunt, & qui ex Q puncto interiore, respectu fenestrae, descendit, sectione in O. facta, fitiam exterior. Ita de omnibus punctis dici potest. Quo pacto creabitur ambitus amplior quàmIKLM. At priùs maior erat hęc IKLM. figura, quàm FGHO. fenestra. Multò igitur maior est hęc iam dilatata figura, quàm FGHO. fenestra, quod erat demonstrandum. PROPOSITIO Figura radii in pariete confunditur ex lucentis inuersa, & fenestrae directa figura, & eis ad hunc modum situ respondet. Nam per corollarium tertiae, figura lucentis inuersa quasi fixain lucente superficie, circumducitur secundum terminos fenestrae, quare singulis punctis in pariete lineas describit, laterib isfenestrae respondentes, idque ex eadem parte. Vicissim per Corollarium primae, figura fenestrae directa quasi fixa in fenestrâ circumducitur in pariete, contrario ordine terminis lucentis, (aëminiculo tertiae) quare singulis punctis in pariete lineas descubit, lateribus lucentis oppositis ex aduersa parte respondentes Cùm igitur figuram factam, vbi angulos habet, terminent radii, qui ab extremis lucentis per extremos fenestrae angulos demituntur, & iam vtrorumque speciei motus sit ascriptus geometricus, propter infinitatem multiplicatae speciei: patet terminos lucentis superficiei communicare cum vtraque figura. Exemplo nobis esto superius schema. Angulus enim lucentis Qvna cum tota imagine triangulari, perO. delapsus in X. translat, puncto sectionis ex O. in H. describit lineam XV. respondeatem lineae OH. Sic angulus N. per O. delapsus in Y. translato D. in F. describit lineam YR. & P. per H. in T. delapsus, translato puncto intersectionis ex H. in G. describit lineam TS. At PN. quia aequaliter supra FG. attollitur, delapsa & per FG. traducta in pariete describit RS. Ita ferè expressa est figura fenestrae. Rursum finge E. verticem pyramidis EKLMI. è centro migrare in N. fixa pyramide in FGHO. tunc ergò angulus IML. amaginis fenestrae competet in Y. moto iam vertice ex N. in Q angulus M. describet lineam YX. è contrario respondentem lineae N. QEt si vertex est inQ angulus MLK. erit in V. translato vertice ex Q. in P. L describet lineam VT. oppositam lineae PQ.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
