# Astronomiae pars optica 45

Kepler, Astronomiae pars optica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/45

PROPOSITIO III. Si fenestra punctum esse posset mathematicum, lumen rectè obiecti parietis exquisitè indueret figuram illustrantis superficiei, sed inuersam; & eadem foret proportio dimetientium lucentis superficiei & illustrati parietis, quae est discessuum vtriusque à puncto fenestrae. Sit FGH. superficies illustranda, eique aequidistans NQP. superficies lucens, & sit in O. puncto fenestra. Ducantur per ante demonstrata rectae ex NQP. & quolibet puncto, in O. & vltra, in superficiem FGH. repraesentantes radios lucentis superficiei, sintque QF. PH. NG. Cùm ergo omnes in O. concurrant, secabunt itaque se mutuo productae, & dextrae fient sinistrae, & vicissim. Amplius quia duae rectae QE & PH. se mutuo secant, sunt ergo in vno plano, per 2. vndecimi, & iam per 16. eiusdem, quia duo plana aequidistantia NPQ. & GHF. secantur plano PQQ FH. sectiones ergo communes PQ &HF. aequidistabunt. Eodem modo probari potest NP. & GH. aequidistare, item NQG GF. Per 10. igitur eiusdem, FH. HG. concurrentium angulus FHG. aequalis est QP. PN. concurrentium & prioribus aequidistantium angulo QPN. & GFH. aequalis angulo NQP. & FGH. angulo CNP. singuli oppositis. Amplius quia planaNPQ. & GHF. parallela, secabunt POH. & QOF. in rationes easdem. Itaque vt PO. ad OH. sic QO. ad OF. aequales vero anguli, POQ. & HOF. quia ad verticem. Quare triangula haec per 6. sexti, sunt aequiangula, & PQ. FH. ὄμο λογα. Ita & omnia alia latera vnius, omnibus alterius. Tota igitur figura FGH. toti QNP. similis est, per defin. 1sexti. Amplius connectantur I. & E. centra cum F. & Qu vel quibuslibet extremitatum oppositarum punctis. Erunt igitur etiam IF. & EQ. aequidistantes per 16. vndecimi. Et quia IE. & QE se secant in O. aequales erunt anguli IOF. EOQ. per 15. primi. Aequales vero & FIO. QEO. recti namque ex supposito, quare & residui IFE. EQE per 32. primi. Quare latera proportionalia, & vt OL. distantia parietis ad IF. lineam in superficie illustrata, aut quamcunque aliam, sic OE. distantia lucentis ad EQ, consimilem lineam. Quod erat demonstrandum.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
