Latin
COROLLARIVM. I
Kepler, Astronomiae pars optica 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. I. Sequitur hinc, si similium vtrinque figiurarum latera &ex oppositis partibus erunt aequidistantia, figuram radii communem vtriusque figuram perfectè imitaturam, situ verò fenestram. COROLLARIVM II. At si angulus vnius ex similibus, lateri alterius ex opposito obticiatur, creabitur figura duplorum laiterum, vt pro 2. trigonis sexangula, pro 2. quadratis octangulae. COROLLARIVM III. Cum ergo lucens &senestra circuli figuras indluunt, radius in pariete perfectum cirsulum describit. Habet enim circulus &latera &angulos quodammodo infinitos, quare duo, vt in 1. corrollario, aequidistantes circuli, &latera lateribus, angulos angulis, vt in secundo corollario, opposita habere censeri possunt. Siue ergo radio creato semel infinita, siue bis infinita tribuas latera, perinde est.