# Astronomiae pars optica 47

Kepler, Astronomiae pars optica, COROLLARIVM. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/47

LEMMA I. ad propositionem sequentem. Triangula aequales vel easdem aequidistantiam duarum portiones cruribus intercipientia, terminantur verticibas ad tertiam aequidistantem. Sit recta NEP. diuisa in aequalia in E. eique aequidistet FOG. similiter diuisa in aequalia in O. Ducantur rectae PO. EF. donec concurrant in K. Eodem modo ducantur EO. NF. vel PG. donec concurrant inI. & connectantur KI. dico KI. aequidistare basibus NEP. & FOG. Nam in triangulis NEI. FOI. aequi sunt anguli NEI. FOI. per 29. primi. Sic & ENI. OFI. & communis ad I. Aequiangula igitur sunt triangula, & per 4. sexti, latera proportionalia. Quare vt NE. ad FO. sic EI. ad OI. Eodem modo probatur in EPK. & FOK. esse vt EP. ad FO. sic PK. ad OK. Aequales verò EP. EN. Vt igitur NE. ad FO. sic PK. ad OK. Prius verò sic etiam erat EI. ad OI. quare vt PK. ad OK. sic EI. al OI. Et per quintam quinti vt PO. ad OK. sic EO. ad OI. & permutatim, vt PO. ad OE. sic KO. ad OI. Est autem EOP. aequalis angulo IOK. ad verticem sito. Triangula igitur EOP. IOK. per 6. sexti sunt aequiangula, & aequales sunt OKI. vel PKI. & OPE. vel KPE. Quare per 28. primi, EP. & KI. sunt aequidistintes. Idem etiam de EPK. & EPI. verum est; quę basin quidem communem, portiones verò aequidistantes FG. aequales interepiunt. Patet ergo propositum.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
