Latin
CAPVT I
Kepler, Astronomiae pars optica 5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT I. De Natura Lucis. AETERVM cum hic à Geometria interdum in physicam contemplationem deflectamus: sermo quoque erit paulò liberior, non vbique literis &figuris accommodatus, aut demonstrationum vinculis astrictus, sed coniecturis dissolutior, libertatem aliquam philosophandi sectabitur: Dabo tamen operam, si fieri potest, vt in Propositiones &ipse diuidatur. Communium notionum loco, initio de voculis moneo, quam Graeci communi voce dicunt ἀνάκλασιι radiorum, Latini discriminis causa in duo genera diuidunt, alterum genus Reflexorum statuentes, alterum Refractorum. Atqui si voces variandae sunt ob differentes rerum naturas, praestat tales eligere, in quibus communi vulgi vsurpatione rei cuiusque natura quàm propriissime exprimitur. Iam hoc non feliciter ab Opticis Latinis praestitum esse videtur. Quantum enim mihi constat, flectere Latinis, hoc est, quod Graecis κόμπειν, propria vocis vsurpartio de incuruatis, quaeque, si vis cesset, in se reditura sunt, propterea &genu flecti dicitur, quod vincula tendantur, membrique figura arcuata appareat. Caeteri vsus sunt per horum analogiam. Ad Graecorum κνακλάδω propriissimè sonat id, quod Latinis frangere, quod dissolutionem continui, maximè lignorum, &sonitum praesupponit. Quare ee Graecis est decerptus ramuscunlus ab arbore. Et κλύζειν vsurpatur de strepitu, qui &Latinis à frangendo fragor dicitur. Si haec cum affectionibus radiorum comparetur, flectendi vox, si proprietatem spectes, planè non quadrat: quia nihil tale in radios competit, siue à speculis, siue ab aqua quid patiantur. Quin vtrumque horum communi voce fractio rectissimè dicitur. Vterque enim verè frangitur, alter à speculi, alter ab aquae superficie, partesque fracti angulum constituunt rectilineum. Etsi igitur latiore significatu id quoque deflecere dicitur, quod cum vnum esse deberet, in duas lineas rectas contiguas abit, plane vt radii: vitandae tamen implicationis causa, flectendi voce planè abstineatur. Nam hoc quidem significatu reflexus vtrique radiorum generi cempeteret, plane vt Graecorum ἀνακλᾶσαι.