Latin
CAPVT III
Kepler, Astronomiae pars optica 56
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. De fundamentis Catoprices &loco imaginis. I. Refutatio Euclidis, Vitellionis &Alhazeni. N ipso fundamento Catoptrices demonstrationes Opticorum etiamnum caligant, dum à sensu petunt, quod &ipsum demon strandum erat. Nec nullus error inde trahit originem. Nos in Opticis hisce ob Eclipses &obseruationes stellarum in refractiones inquirimus diligentiùs: ad refractiones verò nobis per hanc lacunam transeundem fuit. Supplendus igitur &hic locus, dispellendae nebulae, vt Sol veritatis clariùs illucescat. Euclides Theor. 16. 17. 18. Catoptricorum, vt probet vnumquodque eorum, quae sub aspectum cadunt, per illius perpendicularem, in superficiem speculi, videri: assumit falsum. Sit speculum CD. visus B. visibile A. perpendicularis AC. Locum igitur imaginis rei A. esse in AC. scilicet in E. sic probat. Nam, inquit, assumpto loco speculi C. in quem AC. per pendicularis incidit, visibile A. non amplius videtur. Si intelligas, assumpto, id est occupato, aut tecto loco C. falsum est axioma, quamuis hoc Euclides inter sua ab experientia mutuata postulata (seu quid aliud est, quod ille, libello hoc, ραινομε νωον nomine appellat) in fronte libri retulerit. Nam etsi C. tegatur aut planè auferatur, dummodo D. maneat, nihilominus A. cernitur in E. oculo B. Praeterea &falsam persuasionem sapere videtur hoc axioma, de vere &reali ascensu imaginis in linea CE. quae quidem non admodum dissentiunt ab opinione quorundam veterum de emissione radiorum visoriorum ex oculo. Nam huc facit, quod Euclides postulato primo visum (Graece ὅψιν) definit esse lineam rectam; itaque sumptum passim in specularibus vsurpat. Videtur quidem Euclides ειτέχνως loqui, &ea assumere, quę etsi non facilè conceduntur, si tamen concesseris, à se ipsis in progressu nihil dissentiant.