Latin
CAPVT III
Kepler, Astronomiae pars optica 58
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur tamen huc alludere, hanc imaginis in perpendiculari locationem iam olim à Deo conditore sic esse constitutam, quòd sic esset optimum, nec dignor imagini locus attribui possit, quod probat à situs idemtitate, aut contraria variatione. Vitellio ipsum secutus etiam de anima, quae visioni praesidet, suspitiones concipit, quasi haec certo quodam suo consilio specularias rationes constituat, lib. 5. p. 18. Atqui hae affectiones omnes visum ex materiali necessitate consequuntur, vbi nulla finis aut pulchritudinis consideratio locum habet. Praeterea Alhazenus in plano speculo ad veritatem propiùs quidem alludit, sic tamen, vt statim instantia aliqua ipsum refellat. Dum inquit, imago cernitur in perpendiculo, iustam &rei ipsius habet magnitudinem. At insto ego: non esse necesse, vt iustam obtineat magnitudinem, patere ex curuis, vbi semper mutatur quantitas. Quaero ergò, quid causae sit, cur potiùs in plano vera quantitas habeatur, quàm in curuo. Sed illud insuper vehementer arguit Opticos, quod non eandem statuunt causam huius rei, cùm in repercussione tùm in refractione. Vitellio lib. 10. p. 13. demonstraturus, imaginem à refractione factam similiter in perpendiculari consistere, quę à re in superficiem corporis densioris ducitur; verba Alhazeni fideliter refert, credo, quia non consultum esse putauit, hoc vlcus tangere, aut non planè intellecta temerè mutare. Argumentantur ex compositione motus obliqui, quòd is sit ex recto ¶llelo ad superficiem densioris. Connexionem difficulter videas quam etsi admittas, non tamen prodibit conclusio mathematica eius, quod ponebatur: neque statim, si constet alludere imaginem ad perpendicularem, patebit ideo &in ipsa perpendiculari consistere. Vitellio subiungit Alhazeni sententiae id, quod impertinens &falsum circa repercussionem supra in Euclide notaueramus. Si, inquit, punctum in superficie diaphani, cui incidit perpendicularis ex re visa, contingat abscondi per interpositionem opaci, visum inter &illud, res illa non videbitur. Falsum inquam est. Nam dummodo liberum sit punctum, à quo radius ex re visa ad oculum refringatur; omninò imago rei in profundo radiantis videbitur.