# Astronomiae pars optica 59

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/59

Et quidem prima atque euidentior occurret imago opaci, quod iam diximus, parte sui in aquam demergi & interponi, ex repercussu constituta, (quae res fortasse Vitellionem fefellit) altera verò, & minùs euidens imago, rei in profundo radiantis, per refractionem constituta, eodem loco, cum priori opaci imagine confusa, aut paulò trans illam apparebit Ex hoc loco etiam illud refutatur, quod modò diximus Alhazenum circa plani speculi considerationem vsurpasse: ex imaginis quantitate, sequi & locum imaginis. Instantia ergò magna fit per refractionum negocium. In speculis quidem conuexis imago & minor apparet & propior, in planis aequalis & quantitatis & remotionis cum re ipsa, in concauis & maior & remotior. Ita hic ferè quantitatem sequitur remotio. At in refractionibus imago, vbi aequalis aut maior re sua est, ibi appropinquat: cum minuitur quantitas imaginis discedit & ipsa imago longiùs, vt videre est inperspicillis, rerum species minuentibus, si per illa eminùs perspicias. 2 VERA DEMONSTRATIO. Vt igitur veram causam loci imaginum patefaciam, cuius ignoratio macula faeda est in pulcherrima scientia; praecipuum demonstrationis neruum à principio ob oculos poni velim, quod in planis speculis anguli, quibus res videntur, ex repercussu non mutantur, in conuexis & concauis, & mediis densioribus omninò mutantur. Nam superficies conuexa radios lato angulo coeuntes, acceptos, in angustiorem angulum repercutit, concaua modica inclinatione ad coitionem properantes, repercutit in breuiorem pyramida: Medium densius coituros, refractione facta, in latum quidem penè nihil mutat, exiguo tamen acutius coire facit, in altum vero planè contrario modo, cogit in magnum angulum. Haec inquam generaliter dicta in sequentibus demonstrationibus ob oculos statuantur. Nunc ipsam demonstrationem adorno.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
