# Astronomiae pars optica 6

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/6

At quia aliter à speculis, aliter ab aqua afficiuntur radij; (alter enim à speculo resultat in illas partes, vnde aduenit: alterà superficie aquae in profundum, & partes contrarias, quam vnde aduenerat, declinat) sequamur ergo hîc morem Opticorum, & variemus appellationes, dicaturque alter Virgiliana & speciali voce repercussus, alter genetis nomine Infractus, vt ipsae praepositiones ad rei naturam alludant. Ad demonstrandas autem affectiones huiusmodi, omnes Philosophi & Optici comparationem quandam instituunt inter corpora physica motusque eorum, & inter lucem, quam paulò latius diducemus. Primum omnium rerum natura Deum conditorem, quantum quaeque suae essentiae conditione potuit, repraesentare debuit. Nam cum Conditor sapientissimus omnia studeret quàm optima, ornatissima, praestantissimaque efficere: nihil seipso melius ornatiusque, nihil praestantius reperit. Propterea cum corporeum mundum agitaret animo, formam ei destinauit sibi ipsi quam similimam. Hinc ortum totum quantitatum genus, & in eo curui rectique discrimina, praestantissimaque omnium figura, Sphaerica superficies. Nam in ea formanda lusit sapientissimus Conditor adorandae suae Trinitatis imaginem. Hinc Centri punctum, est Sphaerici quaedam quasi origo, superficies puncti intimi imago, & via ad id inueniendum, quaeque insinito puncti egressu ex se ipso, vsque ad quandam omnium egressuum aequalitatem, gigni intelligitur, puncto se in hanc amplitudinem communicante, sic vt punctum & superficies, densitatis cum amplitudine commutata proportione, sint aequalia: Hinc est vndique punctum inter & superficiem absolutissima ęqualitas, arctissima vnio, pulcherrima conspiratio, connexus, relatio, proportio, commensus. Cumque Tria sint planè, Centrum, Superficies & Interuallum; ita tamen vnum sunt, vt nullum ne cogitatu quidem abesse possit, quin totum destruatur. Haec igitur genuina, haec aptissima corporei mundi est immago, quim vel simpliciter vel respectu quodam suscipit, quicquid ad sunmam perfectionem inter corporeas creaturas aspirat.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
