# Astronomiae pars optica 61-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/61-2

PROPOSITIO Rursum cùm visio sit passio, & passio sit inter contraria, quorum est idem genus, consentaneum est, quaecunqu rerum visibilium affectiones sunt oculo communes ratione eiusdem generis, omnes illas ab oculo quadamtenus percipi, adiuuantibus facultatibus visoriis, & mediante illa affectione. PROPOSITIO VI. Primum oculus constat humoribus pellucidis: hoc itaque respectu lucis & colorum capax est. Vide 59. tertii Vitellionis. PROPOSITIO VII. Deinde figura eius rotunda est, eaque varia in variis tunicis & humoribus intus & extra. Mundus verò hic aspectabilis & ipse concauus & rotundus est, & quicquid de hemisphaerio aut eo amplius intuemur vno obtutu, id pars est huius rotunditatis. Consentaneum igitur est, proportionem singularum rerum ad totum hemisphaerium aestimari à visu proportione speciei, ingressae ad hemisphaerium oculi. Atque hic est vulgo dictus angulus visorius, seu vertex pyramidis visoriae intra oculum, cuius basis in re ipsa. Oculus enim in vno quolibet obtutu fit centrum hemisphaerii aspectabilis. Hac ergò superficie instrumenti sui (sitne interna an externa, infra in consideratione oculi dicetur) fretus visus, metitur angulos visionum. Nam quamuis omnes anguli solidi in puncto insint, quod est centrum aut oculi aut eius certę alicuius tunicę; nequeunt tamen illi in puncto discerni: requiritur igitur superficies, qua solidum angulum metiatur, vt patet ex Geometricis. Sufficit igitur ipsa oculi figura rotunda, vt inter principia crassiori minerua sciamus, oculum sensum habere angulorum apud se con stitutorum.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
