# Astronomiae pars optica 61

Kepler, Astronomiae pars optica, DEFINITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/61

PROPOSITIO IV. Etiam statim & hoc patet, necesse esse, vt visus in errore versetur, de plaga mundi seu situ rei statuens, cum species seu radii à rebus dependlentes, inque superficiem politam allapsi, repercutiuntur ad visum in plagam oppositam. Cum enim in superiori schemate, B. oculus ad plagam BD. conuertatur, nec possit repercussum radii ADB in D factum persentiscere, per 2. huius capitis, situm ergò rei in A. i maginatur sibi in plaga BD. scilicet in E. ita imago à re sua causâ loci diuellitur. Idem esto iudicium in refractione. Nam etsi hîc plagae non permutantur oppositis, sensibiliter tamen differunt.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
