# Astronomiae pars optica 62-2

Kepler, Astronomiae pars optica, NOTA ET CENSVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/62-2

NOTA ET CENSVRA. Sequentes propositiones 9. 10. 11. 12. 13. 14. sunt auctarii loco; possetque capitalis demonstratio vel sine iis consistere. Testatur quidem experientia, imaginem esse in perpendiculari, etiam cum vno oculo vtimur, vt sic necesse sit, etiam vno oculo distantias punctorum comprehendi. At vero etsi hoc non insit singulari oculo ob causas sequentes: inesse tamen consentaneum est vel ob solum motum capitis, quo motu vnus oculus vice duorum est, longè distantium.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
