Latin
NOTA ET CENSVRA
Kepler, Astronomiae pars optica 63
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IX. Id verò triangulum distantiae mensorium etiam in vno oculo potest considerari, vt vertex sit in puncto rei visae, basis in latitudine pupillae, &diametro pupillae ea, quae coincidit cum linea connectente puncta vtriusque pupille; vt ita oculus vnus à binis oculis hoc instituendi trianguli negotium assuefactione didicerit: hac tamen proportione, vt si propter distantiam oculorum visus discernat eorum distantiam, quae ad centum passus remouentur; per latitudinem pupillae, ad decem passuum aut minores distantias aspiret. Quamuis &aliae rationes sunt, cur singularis oculus distantias metiatur, per illam latitudinis diametrum potiùs, quàm per aliam altitudinis. Etsi enim oculus intrà vndiquaque circularis est: extra tamen valuae palpebrarum diducuntur in lineam distantiae vtriusque oculi, norizonti parallelum. Natura enim cùm ipsam oculorum distantiam, tùm verò etiam hanc valuarum apertionem voluit horizonti aequidistare, minimè verò alterum oculum altero, aut alterum angulum palpebrarum altero altiorem esse (in animalibus quidem perfectissimi visus) eò quòd ad trianguli mensorii, ad planiciei scilicet, imaginationem, plurimùm confert planicies horizontis, colore suo in oculos incurrens, si altera sit ad alteram in basi parallelos. Propterea intuentes euerso aut inclinato capite, perplexiori vtimur dignoscendi facultate. PROPOSITIO X. Propterea etiam in speculis conuexis, &in planicie densiorum mediorum, natura duce, studemus, vt radii ex vtroque oculo aequali angulo incidant in superficiem (seu vice versa, nam Geometricè idem est) Cùm enim haec facultas instituendi trianguli mensorii sit &binis iunctim oculis, &singulis seorsim communis, consensus verò quidam motus huiusmodi, vt cum contortione axium vtriusque oculi, simul etiam fiat noua aliqua dispositio in singulis oculis, (sit iam verbi causa, &confusiori notitia, vt vuea tunica in singulis oculis aut corrugetur aut diducatur) fit vt oculo vtroque in eâdem superficie vel repercussoria vel refractoria versante, &altero eorum altiori, necesse sit corrugationem vueae, cùm a contortione axium vtriusque oculi, tùm ab alterius vueae corrugatione discrepare propter diuersitatem refractionis, vt infra dicetur. Id verò si quis attentent, primum difficulter impetrat, identidem enim pro vna duas cernit imagines, deinde visum vehementer laedit, &dolores capitis excitat.