Latin
PROPOSITIO XV
Kepler, Astronomiae pars optica 66-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XV. Et dictum quidem de comprehensione coloris, plagae, distantiae, restat de quantitatis comprehensione legitima, quam vno verbo expediam. Sequitur enim ad comprehensionem anguli &distantiae, vbi visus ex lateribus in oculo coeuntibus, &angulo apud se constituto, iudicat de basi pyramidis, quae est rei visae quantitas. Iam ad negocium loci imaginis propius accedamus.