# Astronomiae pars optica 66-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/66-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/66-2

PROPOSITIO XV. Et dictum quidem de comprehensione coloris, plagae, distantiae, restat de quantitatis comprehensione legitima, quam vno verbo expediam. Sequitur enim ad comprehensionem anguli & distantiae, vbi visus ex lateribus in oculo coeuntibus, & angulo apud se constituto, iudicat de basi pyramidis, quae est rei visae quantitas. Iam ad negocium loci imaginis propius accedamus.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
