# Astronomiae pars optica 66

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/66

δβ in b remotiori, ea verò & β in " propiori fontê. Cum enim αγδ, βδγ interiores maiores sint, quàm αεζ βζε exteriores, subtracti à duobus rectis, per 32. primi, relinquent illic γ86 minorem, hic en maiorem. Quare per 21. primi, concurrent γα. δβ, in h remotiori, & maior erit ab vel βθ. quàm ἀν. vel βn. Cùm ergò teneat oculus diametrum aβ, & profunditatem ἀγ, & sufficiens sit obseruare proportionem δχ ad 8, & vtriusque ad aβ. seu ex attenuatione lucis, seu ex illustratis portiunculis internae superficiei, quare & αἡ. a8 obseruabit: Idque non numerando sanè, sed comparando rei distantias per hunc ceu habitum, ad vires corporis sui, extensionemque manuum & passuum. Satis haec faciunt, vt quae iam statim de binorum oculorum societate demonstrabimus, ea & de singularis oculi diametro latitudinis demonstrata intelligantur: quod supra proposueramus.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
