# Astronomiae pars optica 67

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/67

DEFINITIO II. Superficiem repercussus vel refractionis dicunt Optici, quae definitur tribus punctis (ad tria enim puncta non in eadem recta posita semper peculiaris planicies ponitur,) centro visus, puncto rei visae, & puncto repercussus (vel refractionis) in superiori schemate Num. I. punctis D. A. B. PROPOSITIO XVI. Huiusmodi superficiem demonstrant necessariò perpendiculariter erigi super superficiem repercutientem seu refringentem. Vitellio lib. 5. p. 25. Alhazen. lib. 4. n. 14. Demonstrationem expediunt ille per p. 20. hic per n. 10. eorundem, quod scilicet anguli incidentiae & repercussus sint aequales: & causam tandem inde deriuant, quòd natura agat per lineas breuiores, quod ex Euclide & Ptolemaeo hauserunt. Atqui haec opera non sunt formae consilio vtentis, aut finem respicientis, sed materiae suis Geometricis necessitatibus astrictae. Praeterea & stellarum imagines cernimus in lacubus ijsdem repercussuum legibus, vbi comparatio linearum penitùs euanescit. Denique si genuina esset demonstratio, sequeretur etiam in negotium refractionum. Atqui Vitellio lib. 10. p. 1. 2. & Alhazen lib. 7. n. 9. mutant hic formam demonstrationis; neque enim à lineis breuissimis ita hic argumentari expeditum est. Nobis sufficit constare, quod repercussus fiat in plagam oppositam, refractio ad perpendicularem, quae ex puncto radiante in superficiem refringentem ducitur: illud ex p. 19. cap. 1. hoc p. 20. primi capitis: quorum vtrumque ex sua propria causa deduximus, vnde simul etiam sequebatur aequalitas angulorum incidentiae & repercussus. Hinc iam in genere adhibebimus argumentum, quod in specie Vitellio de refractionibus vsurpat, quantum ex illa obscuritate colligi potest. Cùm enim plagę collocentur in orbem, transeant ergò per A punctum repercussus binę rectae BC. DE in superficie repercutiente, designantes quatuor plagas. Transeat iam BFGC superficies repercussus per alteram harum linearum BC. quae si inclinatur in superficie repercutiente DCEB. inclinabitur igitur ad alteram partem secundae lineae DE inclinetur ad D. quare & incidentia FA & repercussus A G verget in vnam secundae lineae DE plagam D. quod supra diximus non debere fieri. Nam oportet FAD & GAE aequales esse, non minùs quàm FAB & GAC. Quare BFGC superficiem ad perpendiculum esse necesse est ipsi DCEB. vt tantum vergat angulus incidentiae FAD ad vnam plagam lineae secundae DE. quantum aequalis illi angulus reflectionis GAE ad lineae secundae DE partem opposita E.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
