# Astronomiae pars optica 68

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/68

In refractionibus etiam simplicius idem patet. Nam quia refractio non fit nisi ad perpendicularem. Ergò in schemate propositionis 20. primi capitis lineae CB. quae in superficie densioris HC. à puncto C incidentiae, perpendicularis ipsi AC. ad punctum refractionis B ducitur, parallelos incedet ei, quae in quacunque profunditate medij densioris ex producta perpendiculari AC. in E. rectis angulis exiens, in lineam refractam BG incidit. Nisi enim hoc esset, non accederet refractus BG rectà ad perpendicularem BF vel AE. sed vergeret simul etiam in alias plagas. Ergò per 7. vndecimi perpendicularis AC in superficiem refringentem HC in eadem est planitie, in qua & linea refracta BG. At in qua planitie est linea refracta, ea dicitur planities Refractionis. Planities igitur refractionis, vt in qua est A C perpendicularis in HC planum refringens, per 18. vndecimi erit perpendicularis in idem planum refringens.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
