# Astronomiae pars optica 7-2

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/7-2

PROPOSITIO I. Luci effluxus veleiaculatio competit à sua origine in locum distantem. Dictum enim est, debuisse illam communicari corporibus omnibus. Ea communicatio fieri debuit dimensionum coniunctione: diximus enim cadere lucem in leges Geometricas, & considerari in loco vt corpus Geometricum. Ergo communicabitur aut per accessum fontis sui ad res, quod absurdum est, & communicatio nulla; relinquitur igitur, vt per egressionem localem, effluxumque à corpore suo. PROPOSITIO II. Punctum quodlibet infinitis numero lineis effluit. Scilicet vt orbem omnem circumcirca illustret, quod fieri debere diximus. Sphaericum autem infinitas habet lineas.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
