Latin
PROPOSITIO XX
Kepler, Astronomiae pars optica 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XX. Hactenus itaque ostensum est theorema Opticorum non planè καθόλν esse: quare &determinatum initio fuit accuratius, vt praedicatum subiecto exaequaretur in latitudine: &ostensi casus, qui ab vniuersali Opticorum regula exciperentur. Vt autem videas, nuspiam non pullulareerrores ex ignorantia, vide nunc etiam, quale discrimen sit interOpticorum &meas conclusiones, super hoc theorema extructas. Putabant illi luctari imaginem, vt recta via perveniat ad superficiem. Quare etiam in conoidibus speculis exemplo praeeunt (Alhazen lib. 5. Vitellio lib. 7.) perpemdicularem ex re in superficiem Conoidis speculi ducendi, quod secùs habet. Nihil enim interest ad locum imaginis, quali superficie speculum rei opponatur, cùm rationes formandae imaginis omnes ex illa parte speculi sumantur, in qua sunt bina puncta repercussuum lucis ad binos oculos. In hac igitur speculi parte, non in ipsa perpendiculari ex re, causa inest, cur locus imaginis in illa perpendiculari sit. Itaque tunc mente intelligere oportet, continuari rationem curuitatis, quae repercussum fecerat in omnem ambitum, &super hanc sphaeram imaginariam ducere etiam oportet perpen dicupeidicularem ex re pro definiendo loco imaginis. Vt appareat, quantumn effectu discrimensit vtriusque sententiae, cape hoc exemplum.