# Astronomiae pars optica 74

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/74

Multo igitur plus appropinquat imago ipsius E ad A perpendicularem, recedens ab E puncto, quam ipsum wisile E. Quod erat demonstrandum. In punctis circumferentiae ab A remotioribus, quàm est prunctum, vbi circulum tangit perpendicularis in BA. fitquide im vt aequalibus refractionum angulis positis, perpendicularis ex E propior fiat ipsi A. quàm perpendicularis ex D. Sed quia inaequales refractionum anguli; rursum D. vbi maior angulus,, appropinquat & circumferentiam deserit. Et in genere, in tanta propinquitate ad perpendiculariem, exiles sunt integri refractionum anguli, quare multo nninus sensibiles differentiae horum angulorum. Quare nulla semsui notabilis discessio imaginis è perpendiculari: vbi visus reim sub medii densioris superficie prope perpendiculariter intu etur. Alias etiam exceptiones, de loco imaginis, vide infra capite quinto.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
