Latin
PROPOSITIO XX
Kepler, Astronomiae pars optica 76
Unproofread scanNot analysed yet
At verior ratio iubet inuenire circulum, qui contineat rationem curuitatis, quam habet sectio in s puncto repercuissus, (habent autem aliam atque aliam huiusmodi mistae lineae) Sit quantitas κβ, &ducta ex β ipsi eδ perpendiculari, quae sit 1βx centrum circuli ponetur in linea βκ, conjungeturque βκ eritquie locus imaginis, vbi β continuata secat nx sc: inμ. Hîc facilè vidies etsi maneat Brepercussus locus, proinde &*Pratio curuitatis, &? oculus, discedat verò visile,longius in linea βη, semper perpendicularem ex n, in punctum à )remotius incisurum, proinde &locum imaginis semper longius à 1 versus exteriora. Adeoque hęc differentia tandem in infinitum abit. At multùm refert ad rationes specularias, hîc non in dubio suspensum teneri. Sed satis de loco imaginis; quae quidem consideratio necessaria plamè fuit ad sequentia: da veniam Lector, si alicubi plus de paralipomenis ad Vitellionem, quàm de Astronomiâ fuimus solliciti. Scio naturalem methodum postulare, vt agatur initio de natura lucis eiusque affectionibus, repercussu &refractione, secundo de Oculo, qui refractione constat, denique de Catoptrica seu Imagine, quae visoriarum facultatum soboles est. Hoc si fuissem secutus, multa hoc capite rudia &anticipatae notitiae praeterire potuissem; ipseque adeò contextus propositionum arctioribus vinculis &formâ magis Geometricâ constitisset. At mihi ad fidem Lectori faciendam satius est visum, seriem ipsam mearum inuentionum sequi; simul Catoptrica haec paralipomena sub iugum refractionum explicandarum mittere, &sic haec quoque quadamtenus in astronomicum seruitium trahere; ne praeter institutum libri, in solium regium collocentur, ipsumque scopum totius operis complecti videantur: quod factum fuisset, si naturalem Methodum essem secutus.