# Astronomiae pars optica 8

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/8

PROPOSITIO III. Lux seipsa in infinitum progredi apta est. Cum enim quantitatis & densitatis sit particeps, per superiora, nullâ amplitudine in nihilum abire poterit: quantitas enim, & sic densitas, diuisione in infinitum abit. Haec de essentia. Sed & vis eiaculatoria infinita est, quia luci materia, pondus, seu resistentia nulla est per superiora. Infinita ergo virtutis ad pondus proportio. PROPOSITIO IV. Lineae harum eiaculationum rectae sunt, dicantur radij. Nam diximus affectari à luce figurationem Sphaerici. Eius verò genesis verè Geometrica consistit in aequalitate interuallorum, per quae punctum medium in superficiem diditur: Illae verò sunt rectae lineę. Quod si curuis lux vteretur, nulla esset in didendo aequalitas, nihil igitur simile sphaerico. Idem etiam hoc modo probatur, seu potius declaratur. Motus diuersi sunt fines. Aut enim natura affectat vnitatem partium, aut separationem, vtrumque fit per motum rectum compendiosissimè. Nam quia quo breuius quaeque distant, hoc magis vnita intelliguntur, & rectae sunt omnium linearum inter eadem puncta breuissimae: motum ergo qui vnit res, vt motum ponderum ad terram, chalybis ad magnetem, in linea recta fieri necesse est: aliâs non omnes partes motus ad eundem finem tenderent, sed in medio itinere alicubi, quod erat vniendum alteri, deflecteret ab hac vnionis affectatione. Eadem de contrario motu separationis, qui in rebus naturalibus violentus dicitur, intelligenda sunt. Nam ei etiam contrarius motus vnitionis motui competit: rectus igitur, quia recto non nisi rectus contrarius. Luci non vnitio, sed separationis aliquid simile competit, & eiaculatio violentissima seu effluxus quidam. Ergo & motus rectus. Aut si placet dic vnitionem eius lucis, quae est in lucido, cum re illustranda. Idem namque sequetur. Sed neque ex lucis natura est curua linea. Nam per 3. seipsa apta ipta est in infinitum prorogari: lineae vero curuae, quatenus curia, in scipsas redeunt, & terminantur.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
