# Astronomiae pars optica 83

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/83

Praetereà si refractiones essent à sola figura, nulla fieret refractio, cùm pellucidi superficies sunt planae; vt in aquam eadem recta iisdem angulis incidit, quibus in fundum aquae, parallelum ad superficiem. Hic differentia incidentiae nulla, at non nulla refractio. Progrediamur ad eos modos, qui coniungunt causam vtramque densitatem & incidentiam. Primus sese offert is, qui à Rothmanno fuit obiectus Tychoni inter initia. Sit inquit refractio tantum 3. scrupulorum in horizonte, habebit in gradu 45. refractio sesquiscrupula. Sensus fiet talis, refractionem maximam horizontalem constitui à medii densitate, eam paulatim spargi per omnes incidentiarum gradus, vt quanto eleuetur lumen in arcubus circuli, tanta proportione à maxima decrescant refractiones reliquae, donec in vertice obliterentur. Hunc modum postea vterque, Tycho & Rothmannus agnouerunt experientiae repugnare. Nam in tabula Vitellionis prop. 8. lib. 10. etiam in aqua praecipitantur refractiones versus horizontem, nec respondent verticales (vel quasi) horizontalibus, in hac proportione arcuum incidentiae. In aëre quae fiunt refractiones, multo magis versus horizontem procumbunt, vt videre est in tabulis, qua sunt inter Progymnasmara Tychonis fol. 79. 124. 280. Caeterum hoc subitum incrementum circa horizontem neuter ex ipsa forma mensurae putauit existere, vtrique verisimile fuit, aut proportionari refractiones inclinationibus, aut aliunde interuenire nouam causam, nouum nempe vaporum corpus. Ego verò dico, mensuram talem esse instituendam, ex qua haec necessariò sequantur, nihil interueniente. Nam saris tutos nos reddit analogia ab aqua ad aërem, vt statuamus vnicam aëris superficiem totam hanc culpam sustinere. Si enim in aqua, quae densa est admodum refractiones sensibiliter concedunt versus horizontem, estque in horizonte refractio maxima circiter 37 graduum, nihilque hic interuenit, praeter aquae superficiem: multò magis vergent refractiones ad horizontem, vbi densitas exigua medii, refractio horizontalis despecta & exilis. Atque hactenus & illa vltima Tychonis Brahei opinio fol. 95. 96. Progymnasmatum quamuis vero omnium proxima, refutata fuit: quae verè est, eiusmodi. A prolixitate transitus constitui modulos refractionum, de quibus per quantitatem inclinationum sumatur pars proportionalis. Fieret in horizonte aquae infinita, oriretur ex corpulentia, augeretur cum profunditate medii: denique neque consentit in aëre.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
