Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 84
Unproofread scanNot analysed yet
Ponit enim ibi Tycho crassitiem aëris horizontalem 142. miliaria, in altitudine 60. 14. miliaria. Ergò /,pars de horizontali refractione deberetur altitudini 60. scilicet 32. de quibus inclinationi graduum 30'. (quia altitudo ponitur 60'.) 1 minutum deberetur, quod negat Braheus fieri. Non intentatum nec hoc reliqui, vtrum semel constituta horizontali refractione ex densitate medii, caeterae sinubus distantiarum à vertice responderent? Sed nec calculus id approbauit, nec sanè opus erat inquirere. Nam eâdem formâ crescerent refractiones in omnibus mediis, quod repugnat experientiae. Quo nomine taxatur illa ab Alhazeno &Vitellione allegata causa refractionum. Lux, inquiunt, quaerit compensationem damni ex obliquo inflictu accepti. Quanto enim debilitata fuit à densioris occursu, tanto se recolligit, accedendo ad perpendiculum, vt rectiore ictu feriat fundum medii densioris. Ictuum enim, qui sunt recti, fortissimos esse. Et addunt subtile nescio quid: motum lucis obliquè incidentis componi ex motu perpendiculari &motu parallelo ad densi superficiem, eumque motum sic compositum non aboleri ab occursu pellucidi densioris, sed tantùm impediri. Totum ergo motum, vt est compositus, sese munire iterum, residere scilicet in motu per densam superficiem iam alterato, vestigia pristinae compositionis, vt non planè fiat perpendicularis, nec planè parallelus. Deflectere a. ad perpendicularem potiùs quàm ad parallelum, quia fortior sit motus perpendiculi. Haud multò meliùs rem explicarunt, quàm Macrobius lib. 7. Saturnalium, qui cunctationem visui, &ex offensa recursum in sese tribuit. Perinde quasi lucis species mente praedita esset, qua &densitatem medii, &suum damnum aestimaret, &proprio arbitratu non extranea vi; agendo, non patiendo, sese ipsam infringeret. Si haec ratio vera esset, dimensio refractionum esset expedita. CresceCescerent enim refractiones cum sinubus distantiarum à vertite, propterea quòd in eadem proportione debilitantur ictus ex obliquitate. Si namque quaeras, quantò fortius Sol terras feriat ab altitudine 30. graduum, quam ab altitudine 45. gradium, rectè respondebitur, tantò fortiùs, quantò longius est latus quadrati latere sexanguli. Nam circa horizontem subito vis soi cumulatur; circa verticem, paruo variatur, quod idem &sinibus accidit. Aliam dimetiendi rationem confinxi, quae &densitatem medi &incidentiam coniungeret.