# Astronomiae pars optica 85

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/85

Nam quia medium densius fit caisa refractionum; videtur ergò perinde esse, ac si quis eius medii profunditatem, in quo refringuntur radii, extendat in tantam amplitudinem, quantam occupat tantundem materiae sus forma medii rarioris. Tunc enim radii in vacuum aquae spatum irretortè ingressi ad visibilem rem; hac per huiusmodi imaginationem, profundius desmersa in perpendiculum, ipsi quoque altero sui termino, quo visile contingunt, intelliguntur demergi & sic prolongari. Sit A lux, BC superficies medii densioris, DE fundus. Descendant obliqui AF. AG. A B. & continuentur AB in D. AG in I. AF in H. quorsum essent casuri, si medium esset vniforme. Sed quia densius: finge ergò fundum DE deprimi eosusque, vt quantum materiae est in profunditate CE sub forma densioris, tantundem sit in profunditate CK sub forma rarioris. Toto ergò fundo DE demerso in LK. puncta D. I. H. E. descendent perpendiculariter in L. M. NK. Connexis igitur BG F cum LMN. secabitur DE fundus in punctis O. P. Q. fientque refracti ABO. AGP. AFQ.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
