# Astronomiae pars optica 9

Kepler, Astronomiae pars optica, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/9

PROPOSITIO Lucis motus non est in tempore, sed in momento. Nam vt in libris de motu demonstratum est ab Aristotele, commensus quidam est temporis ad eam proportionem, quae est inter virtutem mouentem & pondus seu molem mobilem, siue ponderis ad medium. Sed hic vis mouens ad lucem mouendam, infinitam habet proportionem: quia luci nulla materia, quare neque pondus. Ita mediam luci nihil resistit, quia lux materiâ caret, per quam fiat resistentia. Ergo lucis infinita celeritas est. PROPOSITIO VI. Luci cum disceßu à centro accidit aliqua attenuatio in latum. Nam lux per 2. & 4. infinitis rectis egreditur: illae verò iunctiores sunt ac centrum, quia totidem in angusto loco, quot in spatio maiori. Sed haec est definitio tenuitatis & densitatis Ergo attenuatur in latum. PROPOSITIO VII. Lucis radio cum discessu à centro nulla accidit attenuatio in longum: bor est, non quo longior radius, hoc rariorseu sparsior, propter quidem hanc ipsam longitudinem. In genesi namque geometrica Sphaerici nihil tae cogitari potest. Lux vero illam affectat suâ sui ipsius communicatione. Praeterea proportio virtutis eiaculantis ad id, quod effuit, infinita est, cum careat materiâ, vt supra dictum; & per 5. motus fit in momento: & per 3. in infinitum. Vbique igitur in infinitum aequalis est vigor eiaculator, is ipse nempe, qui & in origine. Quare & aequalis in longum fortitudo radij. PROPOSITIO VIII. Lucis radius nihil est de luce ipsa egrediente. Nam radius per IV. nihi aliud est nisi ipse motus lucis. Sanè vt & in motu physico, motus ipsius est recta linea, physicum vero mobile, est corpus: ita in luce motus ipse est recta itidem linea, mobile verò, est sunerficies quaedam. Et vt illic recta motus non pertinet ad corpus, sic hic recti motus non pertinet ad superficiem.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
