# Astronomiae pars optica 94

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/94

Et qui externus est alteri sectionum oppositarum, is alteri est internus & contra. Sequitur ergò per analogiam, vt in recta linea vterque focus (ita loquimur de recta, sine vsu, tantum ad analogiam complendam) coincidat in ipsam rectam: sitque vnus vt in circulo. In circulo igitur focus in ipso centro est, longissimè recedens à circumferentia proxima, in Ellipsi iam minus recedit, & in parabole multò minus, tandem in recta focus minimum ab ipsa recedit, hoc est, in ipsam incidit. Sic itaque in terminis, Circulo & recta, coëunt foci, illic longissimè distat, hic planè incidit focus in lineam. In media Parabole infinito interuallo distant, in Ellipsi & Hyperbole lateralib. bini actu foci, spatio dimenso distant; in Ellipsi Elipsi alter etiam intra est, in Hyperbole alter extra. Vndique sunt rationes oppositae. Linea MN quae focum in axe metatur, perpendiculariter in axem insistens, dicatur nobis chorda, & quae altitudinem ostendi foci à proxima parte sectionis à vertice, pars nempe axis BR. vd DK. vel E. S. dicatur Sagitta vel axis. Igitur in circulo sagitta aequat semichordam, in Ellipsi maior est semichorda BF.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
