# Astronomiae pars optica 95

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/95

quam sagitta BR. maior etiam sagitta BR. quàm dimidium BP semichordae sei chordae quarta pars. In Parabole, quod Vitellio demonstraui, sagitta DK praecisè aequat quartam chordae MN. hoc est D Nest dupla ad DK. In Hyperbole EQ plus est, quàm dupla ipsus ES. sc. minor est sagitta ES. quam quarta chordae EQ. & semper minor, atque minor per omnes proportiones, donec euanescat in recta, vbi foco in lineam ipsam incumbente, altitudo foci seu sagitta euanescit, & simul chorda infinita efficitur, coincidens se. cum arcu suo, abusiuè sic dicto, cùm recta linea sit. Oporte enim nobis seruire voces Geometricas analogiae: plurimùm namque amo analogias, fidelissimos meos magistros, omnium naturae arcanorum conscios: in Geometria praecipue suspiciendes, dum infinitos casus interiectos intra sua extrema, mediumque, quantumuis absurdis locutionibus concludunt, totamque re alicuius essentiam luculenter ponunt ob oculos. Quin etiam in descriptione sectionum analogia plurimùm me iuuit. Etenim ex 51. & 52. tertii Apollonii descriptio Hyper(a boles & Ellipseos efficitur facilima; potestque vel filo perfici. Positis enim focis, & inter eos vertice C. figantur acus in focis A. B. annectatur ad

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
