# Astronomiae pars optica 97

Kepler, Astronomiae pars optica, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/97

At de succedentibus ordine mediis minus densis nondum constabat, quorsum essent accommodanda, vtrum ad diuersos lucis situs in eadem parabola infra focum, sic vt medium, in quo nulla fit refractio, pertineat ad situm lucis in ipsa caua superficie sea vertice paraboles: an verò potiùs, quia parabole est acutissima cùm Hyperbolarum tùm Ellipsium, media gradibus à densissimo differentia, vel ad varias hyperbolas, vel ad varias Ellipses accommodanda, sic vt semper maneat situs lucis in foco sectionis. Quo pacto, medio illi quod refractione caret, illic recta seu plarum speculum deberetur, hîc sphaericum concauum. Quare non intentatum reliqui inquirere, an cuilibet medio sua esset hyperbole. Nam si loca imaginum in aqua per omnes inclinationes punctis signes: adumbrabitur propemodum hyperbola, quod fidem auget. Exempli itaque causa pro refractionibus aquae, lumatur in inclinatione 80. refractio 30. refractus 50. ex Vitellione. Et sit B focus A oppositus: ad punctum Blineam BA. angulus 80. comparetur, qui sit CBA. Sic ad punctum Alineam AB angulus refractus 50. qui sit CA B. & coëant AC. BC. in C. Cùm ergòsit B8O & A 50'. erit & residuus C5o & AB. BCaequales. Quare si AB sit 100000. erit AC. 128558. Est

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
