# Astronomiae pars optica iv

Kepler, Astronomiae pars optica, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/iv

Et duo erant, quae Tychonis Brahei accurata diligentia primum in lucem extulit, ad Opticam scientiam pertinentia alterum de refractione luminis siderum, reliquum de diminutione diametri Lunae in Solis deliquiis. Quamuis & alii nonnulli per illius viri monumenta occurrant loci quibus Astronomos ille ad Optices rimanda mysteria remisit & adhortatus est: haec tamen duo capita sunt potißima. Et refractionum quidem mensuram Braheus ad omnes altitudinis gradus diligenter inuestigauit: sed cum causa mensurae nondum eßet ab Opticis patefacta, natae sunt implicatae de Mundo, deque Elementis disputationes: nec satis liquebat, eademne an diuersae essent omnibus temporibus, omnibusque locis refractiones: ex quo denique sequitur, vt quandoque obseruator suae diligentiae atque curae, quam inter obseruandum adhibuerat, nimium tribuens, locumque sideris praecisißime supponens cognitum, demonstrationes in difficultatem coniici at, natura luminis, Opticarum causarum inconstantia circumuenti, tantam instrumentorum subtilitatem non semper admittente. In hoc itaque negocio caput IV.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
