# Astronomiae pars optica ix

Kepler, Astronomiae pars optica, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/ix

Quod si quid est insuper in hoc opere, quod mihi fiduciam addere debeat coram Oaiestate Tua loquendi: hoc profecto est, quod immanem & insuauem laborem hausi in enucleandis materiis, tot iam secula neglectis, iisque variis, de quibus alii singulis singulos libros, totidemque patronos constituerint: neque animum expleui speculationibus Geometriae abstractae, picturis scilicet, κοὶ τῶνοντων κοὶ μὴοντον; in quibus pene solis hodie celeberrimi Geometrarum aetatem transigunt: sed Geometriam per ipsa expressa Mundi corpora, Creatoris vestigia cum sudore & anhelitu secutus, indagaui. Denique quod cum haec tum quae plura huius modi etiamnum sub manibus habeo, suscepi ad ornandam profeßionem meam, quam hactenus Maiestatis Tuae iussu & stipendiis sequor, cum dispendio non tantum valetudinis, sed studiorum etiam aliorum; quibus meae senectae, si qua futura est, & familiae, praesidium comparare & poteram, & amicorum iudicio plane debebam. Qua ex re, si quid ad me redundat incommodi id omne mihi leue reddit & iucundum, vna haec, homine Germano digna cogitatio: quod pulchrum sit in tanti Principis tam honestis obsequiis etiam mori; neque hic vinci virtute à militibus, sed munus demandatum, ceu castellum quodpiam strenue propugnare. Quam meam subiectißimam affectionem si Maiestas Tua clementißime probauerit: sat ego me foelicem existimabo foeliciorem, vbi etiam inuenerit in hoc opere, quod diuino Eius de omnibus artibus iudicio satisfaciat; quodque animus, praestantißimis inuentionibus pridem exsaturatus, hinc etiamnum concupiscat: longe vero foelicißimum: si quam hactenus expertus sum, eadem me Clementia prosequi pergat.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
