# Astronomiae pars optica v

Kepler, Astronomiae pars optica, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/v

insumpsi cui propter inquisitionis methodum praemittendum fuit Tertium, & pars Primi Quinettam vmbra telluris in disputationem trahitur, refractionibus inuentis & cognito, quod radii Solis non eisdem rectis è fonte ad terram vsque, multoque minus vlterius dimanent. Atqui hac re in dubio versante, periclitamur de vniuersa ratione dimensionis corporum coelestium (vt quae ab vmbra terrae dependet) hoc est de eo, quod in Astronomia praestantißimum & vulgus admiratur, & Philosophi collaudant atque venerantur. Ad tuendam itaque dignitatem Astronomiae, & hanc hostilem dubitationis arcem expugnandam, etsi capite IV. & V. gradus aliqui magnis operis facti, & ingenii acie quasi in durißimas rupes incisi erant: tantum tamen remansit laboris, vt opus esset peculiari capite VII. Iam in diametris Luminarium, quod ex propositis fuit alterum, si quid erroris committit visus, id cum in vniuersam doctrinam Eclipsium, tum maxime in hanc etiam, quam dixi, corporum coelestium dimensionem, redundat.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
