Latin
vi
Kepler, Astronomiae pars optica vi
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque vt tabulae motuum, quas, Authoris morte interruptas, hoc tempore Maiestas tua proposuit absoluendas, idque non minimo sumptu procurat: vt hae inquam in parte sui spectatißima, de Solis &Lunae laboribus, suam nanciscerentur integritatem, omnem lapidem mouendum, nihil, quod haesitationem aliquam relinquere posset, praetereundum esse censui. Quatenus igitur instrumenta nos fallere poßint, in dimetientibus Luminarium explorandis, capite II. explicaui: quatenus vero visus ipse sit erroribus obnoxius, dicere sum aggressus capite V. Cumque fuerit tota visus ratio ex integro explicanda, quae refractionibus perficitur, &simulachris rerum visarum, &coloribus: non debet cuiquam videri mirum, si capite W. in Coni sectiones, refractionum oculi formatrices, capite Il. in spectacula Optica Io. Bapt. Portae, capite I. in naturam lucis &colorum, &alibi in alia paulo longius sum digressus. Nam etiamsi ad Astronomiam nihil conducerent haemateriae, per se tamen dignae cognitu sunt. Rursum capite Xl. inuentis, quod vulgo fertur facile, inuenta addidi, &has luminarium dimetientes docui citra erroris aleam mensurare, capite VIII. vero, occasione Solis eclipsium, inter se comparare. Et hactenus quidem Tycho Brahe mihi occasionem scribendi praebuerat. At cum quae iam recensita sunt, potißimam eorum partem complectantur, quae de Astronomia dici ex Optica possunt, iamque liber pene titulum mereretur, Astronomiae Opticae operae compendium me facturum putauis si, quantulum erat residui, &ipsum adiungerem: erant autem de Lumine, Situ, &Motu siderum, quae capitibus VI. IX. X. sum persecutus. Nam &sextum &nonum famulantur vndecimo; illud adaestimandam diametrum Lunae, hoc ad mirabiles apparitiones Eclipsium, &mutationes plagarum ααραθέξους optice demonstrandas.