# Astronomiae pars optica vii

Kepler, Astronomiae pars optica, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/vii

Quae igitur de his residuis tribus siderum attributis apud alios reperi, ea quantum patiebantur, amplificaui, multoque limatius proposui. Iin primis capite IX. doctrinam de Parallaxibus, quae sola totius Astronomiae longe est difficilima & molestißima, hanc inquam compendiis adiuui facilimis, itaque excolui, vt pene noua poßit haberi, nouamque Parallacticam condidi, quae quidem ab hac ipsa parallaxeon doctrina nomen habet, sed cuius latißimum & plane compendiosißimum vsum, in tota reliqua doctrina secundorum mobilium, suo tempore, Deo permittente, patefaciam. Hoc itaque quicquid est laboris, in publicum hoc tempore dedi: vt quia neglecta iacet haec pulcherrima scientia, suscitarem aliquos ex hoc diuturno somno, ad eam amplectandam, adque hoc quasi nouum fretum cum vtilitate nauigandum, quod ego cum periculo, & dispendio forsan aliquo, primus aperui, nempe ad nodos, in quibus desudaui, si quid fortasse desiderabunt, dexterius explicandos: ea vero, quae pro certo attuli, diiudicanda: dummodo non illotis, quod aiunt, manibus, in haec Apollinis purißima sacra inuolantes, rem viribus & captu suo maiorem temere fuerint aggreßi.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
