Latin
13
Kepler, De nive sexangula 13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne misceamus quaestiones, maneat frigori condensatio: potu condensatio fieri, vt videtur, in formam globosam rectius. Imo consideretur frigus latè fusum, &vapor illi superficietenus occur rens, magis est consentaneum, vt condensatio fiat informam omino planam, superficiei similem &eam quorumcunque terminorum Vt si tota vaporis extima superficies ex frigore densitatem, ex densitate pendus, ex pondere casum, ex casu comminutionem in frustula sen bracteas nancisceretur: vtique non omnes bracteae, quin imò paucissimae, ac nescio an vllae euadent sexangulae, praesertim radijs adcò conciane striatis. Admonebant istae striae rei illius quae contingit in Hypocausti vapidis, brumali rigore pertusas fenestras obsidente. Luctantur cir ca illos angustias frigidus aer &vapor Quoties enim sese mutuo cotingunt, calor superiorapetit, frigus inferiora Est enim in calido di latatio materiae, in frigido densitas &pondus, pellitque calida sursum Vapore igitur confertim exire nitente, sit fuga vacui, vt &frigidus aer consertim irrumpat, vnde Cimbi patentis fenestrae vel rimula frigidissimi efficiuntur. Ad eos limbos quicquid appellit vaporis, continuo gelatur succeditque in illam materiam frigus aequè magnum, vt quicquid porrò vaporis ad hanc appellit pruinam, &ipsum geletur, appositione continua, intercedente tamen, seseque introrsum insinuante rectis lineis aere frigito: qua alternatione ingressus, &egressus, illae pruinosae vaporis consistentiae, strias sortiuntur &acutus radios. Nihil ad hoc instar de figuratione niuulae nostrae dici potest. Nam quinam hic ingressus, qui exitus, quae angustiae quae lucta in patentissimis aeris campis? Concessero inter cadendum ex alto per vapidum aerem fieri aliquam ad villos appositionem à contigentibus vaporibus. At quare sex locis, quodnam senarij principium? quis capitellum antequam caderet in sex effigianit cornuafrigida? Quae causa statuens in illa superficie iam iam condensanda sex puncta, ad quae seni circum radij connectantur? Cum itaque causa externa frigus, haec efficere nequeat: internam aliquam esse necesse est, vaporisque vel comitem vel alio quocumque modo propriam: At naec perpendentem subijt admiratio, cur radij non potius in omnem ambitum sphaericum disponantur?