# De nive sexangula 14

Kepler, De nive sexangula, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/14

Cur si internus calor est huius ret author, in plana tantummodo superficie operatur: qui vndiquaque aequaliter se habet, non vero in sola plana superficie veporis inest, Dum in his luctor meditationibus, dum ratio postulat radios in omnem ambitum distributos, incidit. quod alias saepe cum admiratione spectaui, stellulas huiusmodi non primo statim cosus momento sterni super planitiem, sed particulis nonnullis sublimes teneri, deniqu. temporis mora subsidere in planiciem. Ex illa ratiocinatione velut: patre, & ex hac experientia velutimatre, nata est mihi opinio ista: stellulas istas inter cadendum trinis constare villosis diametris, decussatim ad vnum punctum coaptatis, sex extremitatibus in orbem aequaliter distributis, ita vt tribus tantum villosis radijs incidant, reliquis trinis, qui sunt incidentium oppositi in isdem rectisdiametris,) in sublimi stent, donec flexis ijs, quibus stellula sustinebatur, reliqui hactenus sublimes, in eandem planiciem cum prioribus, intermedijs locis defluant Huius opinionis vim prosequar per totum, postea demum an vera sit examinabo: ne fortassis importuna vanitatis detectio me prohibeat, quod institui, verba dere Nihili facere. Hoc igitur in causa positum esto, quaecunque causa sit horum sex radiorum, eam vndique aequaliter fusam esse in omnes plagas: vt si frigus est causa senum radiorum, frigus igitur singulas vaporis portiun culas circumstare aequaliter, aut aequalibus certe interuallis vndique: Sin caler internus, & hunc in omnes sphaerae plagas ex vno, & eodem centro operari. At sic nondum discussa sed trarstata est quaestio.

---

Kepler, De nive sexangula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_sexangula.
