Latin
15
Kepler, De nive sexangula 15
Unproofread scanNot analysed yet
Nam nondum patet quare non quinque vel septem, sed omnino sex villosi radij coaptentur ex codemcentro: Et si quaeras à Geom tris, qua nam in figura tros Diametri sose prthogonaliter scu in formacrucis duplicis, in eodem centro secent: ae respondebit, in octaedro, connexis angulis oppositis. Octaedron entm habet sexangulos. Quare igitur sit, vt nix inter cadendum, prinsquam complanetur, tribus villosis diametris se inuicem orthogonaliter secantibus innitetur ipsum τὸ σκελέτον Octaedri: Vt si radiorum extrema vicina rectis duodenis connectas, integrumoctaodri corpus repraesentaßis? Quae causa igitur, quod in hos tres villosos radios potius sit condensatroquam in globum integrum? Possum quidem dicere modum vnum quoistasiant materiali necessitate sed is assumit aliquid, quod rursum plus habet admirationis, quam hoc ipsum quod tamerat demonstrandum. Dicam tamen, si forte ex comparatione multorum falsorum eliciatur veritas. Esto vt vapor, quando primum frigus irruens sentiscit, coaguletu, in sphaerulas certae quantitatis. Hoc est consentaneum. Nam vt in aqula, Gutta minimum naturale est de fluido; propterea, quod aqua suo pondere non diffluit amplius, quando est infra guttae quantitatem: sic etiam facile concedi potest, inesse in vaporis materia tenacitatem aliquam, qua possit resistere frigori, in certa aliqua quantitate, puta gutta vapidae Secundo esto vt hae sphaerae vapidae se inuicem contingant in certa dispositione: puta quadrangulari in plano, cubica insolido, qua de supra. Sic enim tangetur Sphaerula quaelibet ab alijs sex, quarum Solae quatuor hic in plano depingi possunt quinpta &sexta intelligenda est superponi &supponi. His ita positis &assumptis, frigore verò per spacia irruente: sphaerulae à contactu vno ad oppositum erunt munitae contra frigus: itaque versus centra quidem sphaerularum fiet condensatio, sic tamen, vt etiam versus diametros contactuum, quibus scilicet locis tutae sunt à frigore. Verum non immerito, vt praedixi, quaerat aliquis, qua vi sic disponantur sphaerulae in directum: Si materialiter fieri aliter non possit iam peractum esset negocium. At possunt materialiter duobus alijs modis disponi, vt supra dictum. Ac praeterea possunt omnes tres ordines ordinati confundi, vt fiat dispositio varia.