Latin
21
Kepler, De nive sexangula 21
Unproofread scanNot analysed yet
Quo vero abripiar stultus ego, qui dum pene Nihil donare affecto, pene etiam Nihilago: quia ex hoc pene Nihilo pene Mundum ipsum, in quo omnia, efformaui: cumque ab animula minutißimi animalculi supra refugerim, iam ter maximi Animalis, globi telluris, animam in Ninis Atomo exhibeo? Itaque pedem referam, &sedulo dabo operam, vt quod donaui, quodque dixi, id nihil sit Fiet autem id, si quam cito Niuula mea liquescit, tam cito ratiunculas istas, ego contrariis ratiunculis profligauero, atque annihilauero. Dum enim ista scribo, rursum ninxit, &consertius, quam nuper. Contemplatus sum sedulo corpuscula Niuis, cadebant igitur omniara diosa, sed duorum generum: quaedam minuta valde, radiis circum circa insitis, incerto numero, &simplicibus, sine villis, sinestriis, erantque subtilissimi; in centro vero colligati adgrandiusculum globulum: atque horum erat maxima pars. Interspargebantur autem secundi generis rariores sexangulae stellulae earumque nulla aliter nisi plana, neque volitabat, neque cadebat. Villis etiam in eandem planiciem cum caule suo compositis. Vergebat autem inferius deorsum radiolus septimus, quasi radix aliqua, in quam cadentes incumbebant, eaque sustinebantur sublimes aliquandiu: quod mesupra non fugit, sed sinistre exceptum est, ac si terni diametri non essent in eodem plano. Itaque non minus quod hactenus dixi, quam quo dedixi, à Nihilo quàmproximè abest. Primum genus grumosum, puto esse ex vapore iam pene deserto à calore, &iamiam in guttas aqueas condensando. Itaque &rotunda sunt, &figuram pulchram non sortiuntur, deserta iam ab architecto, &radiosa sunt vndique, iis principiis, quae supra ad contemplationem pruinosae consistentiae in fenestris sunt adhibita. In secundo vero genere, quod est stellularum, locum nullum habet contemplatio cubi vel Octaedri, neque vllus guttarum contactus: cum plana incidant, non vt supra sum opinatus, decussata trinis diametris.