# De nive sexangula 22

Kepler, De nive sexangula, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/22

Etsi igitur Formatrix anima hic quog, locum suumtnctur, manetque in causa: de electione tamen figurae quaestio est redintegranela. Primum cur plana? An quia non recte supra ademi planas formatricibu corporum. Nam in omnibus floribus inest quinonangulum planum non dodecaedrum solidum. Tunc causa plane figurae verè haec esset: quod srigus calidum vaporem in aliquo planitie tangit necita totum vaporem aequaliter circumstat cum stellulae gignuntur, vt cum grumi cadunt. Cur autem sexangula? Anquia ex regularibus haec prima est veCur figura potissimum re plana, & quae in nullum corpus sicum colligatur? Nam Trigolexangilla. nus Tetragonus pentagonus corpora efficiunt. An quia sexangulum sternit planitiem, excluso vacuo? At idem facit triangulum quadrangulum? An quia proxima haec circulo ex ijs quae planitiem sternunt, excluso vacuo. An hoc discriminis inter facultatem sterilia figurantem, & alteram illam quae foecunda figurat, vt illa triangula vel sexangula faciat, haec quinquangula? An denique ipsa huius formatricis Natura in intimo sinu suae essentiae particeps est sexangulii Ex quinque adductis causis prima, secunda, & tertia hoc sibi vsurpant, facultatem formatricem, è renata consilium capere, & pro op portunitate campi aciem instruere: vt quia prgna calidi vaporis & frigidi aeris in planitie existit, non per corpulentiam, ipsa quoque figuram eligat quae planitierum est potius, quam corporum. Itaque & materialis necessitatis rationem haberet in secunda & tertia. Nam prima causa sola sexanguli proprietate freta est, respiciens decentem congruentiam huius figurae ad hanc pugnam. In plano pugna, necessarie igitur figura plana, at non necessario figura talis, quae ad nullum corpus secum ipsa cocat, sed ideo solum talis quia vt corporibus physicis figurae respondent, quae solidum ambeunt, sic planiciebus figurae quae solidum non ambeunt: hic decentia formalis spectatur, non necessitas materialis. At insecunda & tertia hoc dicendum esset, necessitateetiam materiali eligi à formatrice sexangulum, nequid scilicet relinquatur vacuum, & vt commodius fieri poßit collectio vaporis in niuis consistentiami.

---

Kepler, De nive sexangula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_sexangula.
