# De nive sexangula 4

Kepler, De nive sexangula, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/4

Figurales itaque Pyramidas, quas nunquam vidi, Platoni relinquo, vt ex ijs arbitratu suo concinnet ignem. Veniendum ad Elementa intermedia. Ventum & fumos dare possem, sed hi venduntur; neque hoc tantum in vtribus Istandicis, sed & in chartis, quin & in verbis, idque passim per orbem terrarum. Res itaque preciosa fumus, & quae magno mihi constat. Neque haec apta ingenio, quia rudis & informis. saAd Aquas igitur devoluimur. Haerentem in vrna guttam crosancti vates pro re contemptissima reputant Et Germani nostri nil minus habent illa vini guttula, quaepost cyathum exhaustum super vnguem excutitur, ibique haerens mole sua stat. Si hanc obtulere guttam, minus sanè dedero, quàm ille Persa, vola manus Choaspem Regi suo affundens: honestius etiam munus, vini gutta ex vngue Germant, quam derosum ramentum deungue infrendentis, & vel tantillum negantis Itali: Denique figura guttae globosaiam speculationem pollicetur geometricam: sed vereor, ne & hoc tibi sit nimium, qui tantopere delectaris Nihilo. Quid si ad animalia siat transitio? Fereor vt noctuas Athenas. Nuper enim apud te vidi volumina rerum singularium & rararum, eius qui ex veteri Parmenidis schola motum tollit, quia motus partem vnam (scilicet praeteritam) perfectam non habet. Quo in opere cum insint monstra pleraque, haud reor defutura animal cula, prodigiosa exilitate. Quanquam nihil opus uticoniecturis. Habe, animaduersiones Scaligeri in Cardani subtilitates Invenies ibi animal minimum Exercitatione CXCIV. num. 7. Cunicalum subcutaneum. Est verò & hoc nimium. Namcum incedat id animalculum, anima non caret. Igitur Animam tibi cur offeram, cui etiam inanimem guttam dare refugio. Nisi forte ex secto grassatricis bestrae cadauere noua aliqua deprehendi posse speras: de quo viderit D IesTalia senius anatomicus. Talia dum meditans anxie, pontem transeo, confusus super incixilitate mea, qui coram te sine strena comparuissem; nisi quod eadem perpetuo chorda oberrans identidem Nihil affero, nec inuenirem, quidnam esset Nihilo proximum, quod ingenij pateretur acumen; commodum accidit, vt vaporibus vi frigoris in niuem coeuntibus, slocculi sparsim in vestem meam deciderent, omnes sexanguli, ville sis radijs.

---

Kepler, De nive sexangula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_sexangula.
