# De nive sexangula 5

Kepler, De nive sexangula, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/5

Eia me Hercule rem quauis gutta minorem, figuratam tamem, eia strenam exoptatißimam nihil amanti, & dignam quam der Atathematicus, Nihil habens, Nihil accipiens, quia & de coelo descendit & stellarum gerit similitudinem. Redeatur ad patronum, dum durat strenula, necorporis halitu tepido soluatur in nihilum. Atque en fatale nomen. O rem VVackherio gratissimam Nihil amanti. Nam si à Germano quaeras Nix quid sit, respondebit Nihil siquidem Latine poßit. Accipe igitur hanc Nihili acceßionem sereno vultu, etsi sapis, animam contine, ne denuo nihil accipias. Dicendum enim est Socrati desaltu pulicis: hoc est, Quare Niues primo casu, priusquam implicentur in maiores floccos, perpetuo cadant, sexangulae, villosis, vt pennulae, senis radijs. Imò facessat hinc popularis contemptus inscitiaeque leno Aristophanes Quid enim mihi opus Socrate, ipsius fabulae materia? Ipse in Regium Psallen respicio, qui inter Dei laudes commemorat, quod det niuem sicut lanam, qua voce nisi fallor expreßit villosos illos niuulae meae radios. Verisimile enim est, cum sederet fessus, aut staret innixus pedo adcustodiam gregis, vidisse, & notasse stellulas hasce ni vales, in lanas ouium defluentes, ibig, adhaerentes. Sed ad rem veniamus ioco misso. Cum perpetuum hoc sit, quoties Stellulae ningere incipit, vt prima illa Niuis elementa figuram praeseferant niuales. Asterisci sexanguli, causam certam esse necesse est. Nam si casu fit. cur non aequè quinquangulacadunt aut septangula, cur semper sexangula, siquidem nondum confusa & glomerata multitudine, varioque impulsu, sed sparsa & distincta? Qua de re, cum esset mihi sermo cum quodam nuper, primum inter nos conmenit causam nem in materia quaerendam, sed in agente. Materia enim niuisest vapor, is dum oritur ex terra, calore quo am suo subuectus, non alius quam continuus & quasi fluidus est: non igitur distinctus in singulares huiusmodistellulas, Quaeras, vnde hoc stiam? Cum si talis etiam sit vapor, id oculis cerni non poßit, quia vapor pellucidus? Respondeo: Vapor existit ex resolutione humoris subterranti, quod arguitur ex eius lenttate & ascensu.

---

Kepler, De nive sexangula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_sexangula.
