# De nive sexangula 8

Kepler, De nive sexangula, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/8

Quaeritur iam in his duobus exemplis, quis sit aut hor figurae Rhombicae in alueolo apum inque granis mali punici. Materia in causa non est. Nuspiam enim inueniunt Apes huiusmodifol ola rhombica, in praeparato, quae colligant apes atque coaptent, ad Afigiendas suas domuntulas. Neque verisimile est, in solis malis Punicis sponte excrescere acinos in angulos, cum in omnibus alijs fructibus rotundi euadant, qua non impediuntur; humore suggesto lentos cortices explente & referciente, vt turgescant, &, quadatur, protuberent. Est igitur in acino quidem punici mali figurae causa in anima plantae, quae pomi procurat incrementum. Sed non est haec adaequata sigurae causa, neque enim hoc praestat fructui ex formali proprietate, sed adiunatur neceßitate materiali. Nam cum acini inter initia dum parui sunt, rotundi sint, quandiu spacium ipsis intra corticem sufficit, tandem indurescente cortice, crescentibus verò continueacinis, Pisani sit eorum constipatio & compreßio, vt & pisorum intra suos oblongos figuram exprimantur. calyces. Sed pisa non habent quorsum cedant: oblongis enim siliquis ex ordine sunt inserta: comprimuntur igitur à duobus tantum lateribus. Acini verò rotundi in Malis Punicis liberius spi cium à principio nacti, facile sese singuli intra ternos ordine aduerso protuberantes insinuant, rotunditate sua adiuti, humoremque inde vnde vrgentur, declinantes in spacia vacua. Quod si quis aliquam vim globu. lorum rotundorum, interque sescaequalium ex materia molli constantium, concludat in rotundo vase illudque circulis aereis incipiat coarctare vndique à plagis omnibus: Globuli plurimi exprimentur in schema Rhombicum: praesertim si prius illos globulos succußione vasis diligenti, locum angustiorem libero rotatu capere permiseris. Nam directa globulorum dispositione, quae turbari non poßit, compressione facta cubos etiam efficies. in vniuersum enimdubus modis inter se ordinantur globuliae. qualis in vase aliquo cellecti, pro duobus modis ordinationis eorum in aliqua planitie.

---

Kepler, De nive sexangula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_sexangula.
