# De nive sexangula ii

Kepler, De nive sexangula, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/de-nive-sexangula/ii

RIVM IMPERIALEM AVLICVM, D. IOANNEM MATTHAEVM WACKHERIVM à Wackhenfels, Equitem Auratum, &c. Literatorum & Philosophorum Mecoenatem Dominum meum beneficum. VM non sim nescius, quam Tu ames Nihil, non quidem ob precij vilitatem, sed propter lasciui Passeris lusum argutissimum simul & venustißimum: facile mthi est conuicere, tanto tibi gratius & acceptius fore munus, quantò id Nihilo vicinitus. Quicquid id est quod aliqua Nihili cogitatione tibi allubescat; id & parum & paruum & vilissimum, & minimè durabile, hoc est, pennihil esse oportet. Qualiacum in rerum natura multa sint, est tamen inter ea delectus. Coginobis fortasse de vno ex Atomis Epicuri: verùmia Nihilect. Nihil erò à me habes anteâ. Eamus itaque per Elementa, hoc est per ea, quae snt in vnaquaque re minima. Primum de Terra, hoc est de Archimedis mei thesauris ne somnies, qui Terram in arenas resoluit, qui puluisculorum dena millia possidet in vno grano papaueri Unum enim si subtraxero Numerorum illi, Myriadumque rationes planè confudero. Addequod huiusmodi corpusculorum figura nec oculis videtur, nec ab Archimode prodtur. Nullum igitur in ijs ingenium, nulla rei non visae cupido. Est & res durabitis, puluis, vt quae trabibus vetustate subactis, carie confectis insicens dominatur. Nimium igitur dedero, hoc si dedero Ignis porrò scintillae, etsi paruae & evanidae nunquam tamen sunminores arenulis pyritarum, quae conflictu deteruntur, aut strigmentis prunarum: quae iam inter puluisculos reieci.

---

Kepler, De nive sexangula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive_sexangula.
