Latin
11
Kepler, Dioptrice 11
Unproofread scanNot analysed yet
Cogitaveram &Ego hic libellum de Iride subjungere; quod supplementum esset Aristotelicae super Iride disquisitionis, sed desiderabantur adhuc Pareliorum genuinae causae, quae sunt causis portentosarum Iridum implexae: itaque in praesens hoc negocium deserui. Cum tam multa prosit Optica scientia philosophiae naturali: jure optimo Penà plura &ab opticâ expectat, in Magia &Theologia Porphyriana, inque manuarijs praestigijs discutiendis: nec pauca promittit Io. Baptistae Portae Magia naturalis, quam lector adeat; videbit Opticam disciplinam totâ vitâ humanâ admirabiles explicare utilitates. Hactenus igitur Pena nobis auditus esto, de praestantia Optices, deque stupendis ejus effectibus in rerum naturâ detegenda doctißimè perorans. Nunc tempus, ut promißis fidem praestem; doceamque, hac Optices parte, quam Dioptricen appellamus, ejusque subjecto, Perspicillis nos de rerum Natura longè admirabilißima brevi temporis spacio didicisse; adeò quidem, ut puerilia videri poßint, quaecunque hactenus Optices beneficio detecta ex Pena produximus. Versatur in manibus omnium, siderius Galilaei nuncius, &mea qualiscunque cum hoc nuncio Dissertatio, tum etiam Narratiuncula, Nuncij siderij confirmatoria. Lector itaque breviter perpendat, capita illius Nuncij, quae &quanta Perspicilli illius beneficio, cujus rationes hoc libello demonstro, fuerint detecta. Testabatur visus, esse aliquod in coelo corpus lucidum, quod Lunam dicimus, demonstratum fuit ex rationibus opticis, id corpus esse rotundum, Astronomia etiam ratiocinationibus nonnullis super optica fundamenta collocatis extruxerat ejus altitudinem à Terra sexaginta circiter semidiametrorum Terrae. Apparebant in illo corpore variae maculae; &secuta est obscura opinio paucorum philosophorum, illata ab Hecataeo in fabulas de Hyperboreorum insula, montium &vallium, humoris &continentium alternata conspici simulachra.