# Dioptrice 11-2

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/11-2

Horum radiorum solus IC sit perpendicularis, quippe per centrum Atransiens, Sumatur praeter perpendicularem IC, unus parallelorum in aëre quicunque; is sit HG Quia ergò HG obliquè incidit in superficiem BGC, per II refringetur versus perpendicularem ex G puncto incidentiae, quae sit GA, sic ut infra G non amplius paralleli sint IC & HG. Concurrent igitur. Sit concursus in F, & HG in GF refringatur. Nam ipsi HG post G nihil amplius accidere fingitur. Dico igitur AF esse ipsius CADuplam, & sic esse diametrum sphaerae BCD. Inclinatur enim HG, qui est parallelus perpendiculari IC, quantitate anguli GAC. Quod si refractio esset aequalis inclinationi, tunc HG in GA, scilicet in centrum ipsum refringeretur. Sed quia refractio non est aequalis, nec est tres tertiae partes inclinationis, sed una tertia, per VIII: ergo refractus GF à GA declinat duabus tertijs inclinationis GAC. Est ergo FGA de GAC duae tertiae: At juncti AGF & AFG aequant GAC. Ergo GF A est una tertia ipsius GAC, diluissis midiumque ipsius FGA. Vt ergo sinus GFA dimidij ilia ad FGA dupli anguli sinum, ita GA ad AF, ex llidoctrina Triangulorum. Sed sinus angulorum minorum quam 130. sunt ferè proportionales ipsis angulis seu arcubus. Ergò sunt ferè in ratione dupla. Quare etiam GA vel CA ad AF est ut unum ad duo, seu ut semidiameter ad diametrum, & sic CF est ferè sesquidiameter. PropoXXXV. Si paralleli radij incesserint intra corpus crystalli convexi: ij foris ferè diametro convexitatis infra convexum concurrent cum perpendiculari, dumodo portio minor sit quàm 306.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
