Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sit corpus Crystalli POR, terminatum convexo PQB: &per hoc corpus incedant aliqui Paralleli, quorum medius &perpendicularis sit O Q. Caeterorum unus sit TR. Dico primum TRin RS foras refringi angulo refractionis dimidio minori, quàm est inclinatio, ut quia SRX, TRO sunt inclinationes Radiorum SR, &TR: qualium igitur TRO habet partes duas, talium, SRX habere tres. Est enim refractionis angulus tertia pars inclinationis per VIII. Cum igitur SRin ingressu refringatur in RT: RTetiam in exitu refringetur in SR per III. Dimidium igitur inclinationis TRO est refractio ipsius TR. cum è denso exit. Dico amplius RS, integra ferè diametro circuli PQ R concurrere cum OQ Nam RSO est quantitas refractionis, &dimidium ipsius TRO vel ROS, tertia pars ipsius XRS. Vt verò sinus anguli XRS ad sinum anguli RSO, sic OS ad OR. Sed sinus Graduum tam paucorum proximè se habent ut arcus. Ergo sinus XRS est proximè triplus ad sinum RSO. Quare &OS tripla est ad OR vel O Q. Cum igitur OQ, sit semidiameter, erit QS diameter ferè XXXVI.